CHOREA

CHOREA
CHOREA
nomen saltationem denotans, und eortum, docet Mercurialis: Loca, inquiens, ubi saltationes peragerentur, primo, cum nondum excultae essent, fuêre vici, et plateae publicae; deinde, cum maiorem dignitatem atque ornamentum recepissent, ad Theatrorum partes quasdam translatae suerunt, quae et ab Aristotele et Polluce, ob id, Orchestrae vocatae fuerunt; unde etiam Chorea, nomen saltationis perelegans, manavit. A Theatris ad palaestras postea transiêre; inde in Convivia, etc. Vide cum de Arte Gymnast. l. 2. c. 7. sub fin. Affinis vox Chorus est, quô collegium Musicorum dicitur Servio, ad Georgic. l. 1. et Iurecoss. l. 79. de Legat. 3. l. 34. de Aedilitio edicto. Seneca eleganter, Ep. 84. Non vides, quam multorum vocibus Chorus constet? Unde Choraules servus, apud Romanos. Vide Pignorium Comm. de Servis et supra. At Choragus dicebatur Athemensibus, qui sumptus praebebat ad Ludos, καὶ ὄψιν, i. e. choragium, quô instruebatur Theatrum et chorus: a quo χορηγία, unum ex muneribus pacis publicis, quae alterô quôque annô cives ex Lege obibant. Designabant autem Choragos unaquaeque Tribus suos, qui sic constituti sortiebantur pro contione tibicines, praesidente Archonte, ex bac Lege: Ε᾿ν Εκκλησίᾳ τὸν Α῎ρχοντα ἐπικληροῦν τοῖς Χοροῖς τοὺς, Αὐλητάς, Archontes pro contione Tibicines Choris sortito danto. Nempe sortiebantur primo se Choragi, dein is, cui sors prima obtigerat, primus eligebat Tibicinem, quem vellet; cui secunda sors, secumdum etc. quae sortitio fiebat mense integrô, antequam darentur ludi, in quos chori instruebantur; idque, ut omnia rite fierent et ad celebrandos maiori cum voluptate ac dignitate Ludos. Erat vero Lege cautum, ne quis peregtinus in Choro saltaret; in quam si commisisset Choragus, drachmis 1000. multabatur: ita enim illa habet, Μὴ χορεύειν ξένον, ἤ χιλίας ἀποτίνειν τὸν Χορηγὸν, apud Plut. Phocion. Atque id religiose observatum est in Dionysiis τοῖς κατ᾿ ἄςτυ; at non item in Lenaeis, τοῖς καιτ᾿ αργοὺς, quibus non tantum peregrini saltare in choro poterant, sed etiam inquilini ipsi erant Choragi ac praebitores, uti discimus ex Interprete Comici ad Plutum. Ipsis vero ludis Choragus, si peregrinum in Choro saltantem in ius raperet, ad Archontem, 50. drachmis; si e scena exturbâsset ac suô movisset locô, 1000. multabatur; ex Lege Demostheni memoratâ in Midian. Nolebant enim quidpiam inauspicati fieri in diebus illis festis: Ludis vero peractis iudicia reddebantur. Sed nec ignominiâ notatis in Choro saltare licebat; quod si facerent, poterant de scena deturbari et locô moveri, ex Lege: Ε᾿ξεῖναι τοὺς ἀτίμους ἀγωνιζομένους ἐπιλαμβάνεςθαι τῆς χειρὸς καὶ ἐξάγειν ἐκ τῆς θυμέληςτ. Vide Demosthenem Midian. E' quibus patet, quantum abfuerint a Romanis hac in parte Athenienses, qui non nisi e civibus Chorum constare volebant: cum Romani sibi privatim Choros habuerint e servis coaevis, qui cantare noverant ac saltare: unde apud Celsum, l. 9. Digestorum, si Chorus aut samilia legetur, perinde est, quasi singuli homines legati sint, etc. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Atticas, l. 3. tit. 4. et infra in voce Saltatio, uti de epulo, quô tribum suam excipiebant Choragi, aliquid infra, voce Epulones. Addam hîc saltem, de
Choreis Gentilium, quibus in Sacris suis utebantur, etiam Apostolo indigitatis 1. Corinth. c. 10. v. 7. Certe nulla Sacra in Delo peracta, quibus saltatio non fuerit adhibita, refertque Plato de LL. l. 2. singulis Diis singularia sacrificia atque choreas fuisse solitas accommodari. Inprimis vero celebres Choreae Catyatidum fuêre, de quibus supra; item Corybantum seu Curetum. Sic memorat sollennes Choreas et lusus, ad Sacra Bacchi et Palladis, Papinius statius, Achilleid. l. 1. v. 208.
----- imbelli nuper Lycomedis in aula
Virgineos coetus et littora persona ludo
Audierat -----
Ad sacra Dianae, Virg. l. 1. Aen. v. 502.
Qualis in Eurotae ripis, aut per iuga Cynthi
Exercet Diana choros, quam mille secutae
Hinc atque hinc glomerantur Oreades -----
Saltantes enim et tripudiantes de montibus et campis in urbem Spartam, de qua hic, unde ad sacra Dianae prodierant, redibant Virgines, vetus Scholiastes Statii ad l. Mox laudandum, etc. Alia Chorearum genera conglomerat Statius, Achilleid. l. 2. v. 152.
Iamque movent gressus: thyasisque Ismenia buxus
Signa dedit, quater ara Rheae, quater Evia pulsant
Terga manu, variosque quater legêre recursus.
Tunc thyrsos pariterque levant, pariterque reponunt;
Multiplicantque gradum, modo quo Curetes in actu,
Quoque pii Samothraces eunt: nunc obvia versae
Pectine Amazoniô, modo quô citat arbe Lacaenas
Delia, plaudentesque suis intorquet Amyclis.
Vovebantur autem et solvebantur quoque Diis choreae, rebus bene gestis; quô nomine non semel puellas adhortatur Horatius, et plenae Tragoediae. Virg. l. 11. Aen. v. 2.
Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
Praecipitant curae, turbataque funere mens est,
Vota Deûm primo Vector solvebat Eoo.
Et Statius iterum, Thebaid. l. 4. v. 209.
----- ----- ----- Dabit aptior ista
Fors Deus, Argolicasque habitu praestabo maritas,
Cum Regis coniux, cum te mihi sospite, templa
Votivis implenda choris; nunc induat illa.
Circumibant vero Aras saltantes, dextrô interiore gyrô, uti Aristophanes tradit in Pace: quemadmodum contrariô gyrô lustrabant rogos in Decursionibus funebribus, apud eundem Statium, etc. Plura de priscae hoc superstitionis more, quem Daemonum infandos cultores etiamnum servare, discas ex Petro de Valle Part. 4. Itiner. Vide apud Petrum Lancreum Senatorem Burdigal. in Commentario erudito Gallice scripto, praecipue, l. 2. c. 4. ubi typus aeneus spectandas istas choreas proponit. Illum vero idololatricas gentes, velut simias, κακοζηλίᾳ quâdam traxisse, a sacris illis choreis, quarum in Scriptura mentio, verisimile fit. Quod tamen Sancti non fecerunt, in omnibus Sacris, sed tantum in celebratione alicuius recentis beneficii, ad animi sui laetitiam et εὐχαριςτίαν erga Deum testificandam. Adde, quod Gentilium choreae, praeter impium finem, thymelicis gestibus lascivis et plane indecentibus exercebantur: qui a modestia et gravitate Sanctorum, in cultu divino, procul aberant. Sed nec Choreas et saltationes unquam vel instituit vel requisivit Deus in Populo suo sacris operante, quem tamen variis ceremoniis oneravit: suâ id sponte Sancti illi fecâre. Postea vero apud ipsos Israelitas Idololatrae ad profana sua sacra hunc ritum traxêre, Exodi, c. 32. v. 6. Surgentesque mane, obtulerunt holocansta, et hostias pacificas et sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere; ad quem locum Paulos respicit d. l. Nempe vituli cultores post epulas surrexêre ad ludendum, h. e. saltandum coram vitulo. Eodem referendum, quod in sollenni festo puellae choreis indulsisse leguntur, Iudicum c. 21. v. 21. id enim ex Idololatrarum itidem more factum videtur. Ita ergo festivitates Gentilium cum cantu, choreis et comessationibus peragebantur. Proprie enim Χορεῖα ἡ μετ᾿ ᾠδῆς ὄρχησις, Chorea cum cantu saltatio est. Scaliger, Poetices l. 1. c. 18. Saltatio quaedam sine cantu fuit, eaque vetustissima. Deinde cantus additus, quem postea Χορεῖαν appellarunt. Quod prohibet Paulus Roman. c. 13. v. 13. εὐχημόνως περιπασήτωμεν μὴ κωμοις καὶ υμ´θαις, composite ambulemus, non in commessationibus et ebrietatibus. Ubi κῶμος, iuxta Suidam, idem quod μέθη καὶ δρχησμὸς, Temulentia et saltatio. Sed et Canon 53. Concilii Laodiceni, Christianos iubens σεμνῶς δειπνεῖν, venerabiliter cenare, vetat illos βαλλίζειν ἠ ` ὀρχεῖςθαι, plaudere vel saltare, etc. Vide Gev. Elmenhorst, Observationibus ad Arnob. adv. Gent. l. 2. A. Rivetum, Commentar. in Exod. c. 15. v. 21. c. 32. loc. cit. et plura hanc in rem apud Car. Paschalium, Coronar. l. 2. c. 15. ubi Virgines, imo omnes alios coronatos Choreas duxisse, pluribus docet.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Chorea — may refer to:*Chorea (dance), ancient Greek dance *Chorea (disease), medical disorder involving involuntary movement See also *Korea, the region or countries in Asia …   Wikipedia

  • Chorea — bezeichnet: eine Bewegungsstörung, siehe Chorea (Medizin) einen Tanz (Reigen), siehe Chorea (Tanz) Diese Seite ist eine Begriffsklärung zur Unterscheidung mehrerer mit demselben Wort bezeichneter Begriff …   Deutsch Wikipedia

  • chorea — 1806, from Mod.L. chorea Sancti Viti St. Vitus dance (originally a mass hysteria in 15c. Europe characterized by uncontrolled dancing); from L. chorea a dance, from Gk. khoreia dance (see CHORUS (Cf. chorus)). Extension to the nerve disorder is… …   Etymology dictionary

  • Chorea — Cho*re a n. [NL., fr. Gr. ? dance.] (Med.) St. Vitus s dance; a disease attended with convulsive twitchings and other involuntary movements of the muscles or limbs. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Chorēa — (gr.), 1) Kreistanz mit Gesang; 2) (Med.), Ch. Sti. Viti, so v. w. Veitstanz. Man unterscheidet Ch. electrĭca, Ch. magna, Ch. pandemĭca, so v. w. Taranteltanz; Ch. faciālis, ein den Augenlidkrampf in seinen heftigsten Graden begleitendes… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Chorēa — (griech.), soviel wie Veitstanz (s.d.); auch soviel wie Choreomanie, Tanzwut …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Chorea — Chorēa (grch.), s.v.w. Veitstanz (s.d.); auch psychische Exaltationszustände (Tanzwut, Choreomanie), die sich durch Tanzlust kundgeben, wie die im Mittelalter epidemische Tanzwut, der Taranteltanz u.a …   Kleines Konversations-Lexikon

  • choréa — [kɔʀea] n. f. ÉTYM. D. i. (XXe); du lat. chorus « chœur ». ❖ ♦ Didact. (archit.). Ensemble des chapelles disposées en demi cercle derrière le chœur d une église. ⇒ Chevet (II., 1.) …   Encyclopédie Universelle

  • chorea — [kô rē′ə] n. [ModL < L, a dance in a ring < Gr choreia, choral dance] a disorder of the nervous system characterized by irregular, jerking movements caused by involuntary muscular contractions; Saint Vitus dance …   English World dictionary

  • Chorea — Chore̱a [von gr. χορεια = Reigentanz, Tanz] w; : Veitstanz, Bezeichnung für eine Gruppe von Erkrankungen mit hyperkinetisch hypotoner Bewegungsstörung (ursprünglich Bezeichnung für mittelalterliche Tanzepidemien, denen keinerlei organische… …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”